et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque
David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula
omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum
ut sciam numerum eius
dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum
quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei
regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum
exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie
regis ut numerarent populum Israhel
cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram
urbis quae est in valle Gad
et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem
Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta
Sidonem
transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et
Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et
viginti dies in Hierusalem
dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et
inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui
educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
percussit autem cor David eum postquam numeratus est
populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto
sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia
stulte egi nimis
surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad
Gad propheten et videntem David dicens
vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi
datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut
septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus
fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus
diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide
quem respondeam ei qui me misit sermonem
dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut
incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam
in manu hominis
inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque
ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque
Bersabee septuaginta milia virorum
cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut
disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait
angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam
erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem
populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt
quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra
domum patris mei
venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende
constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei
Dominus
conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius
transire ad se
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait
quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui
David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et
cesset interfectio quae grassatur in populo
et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus
rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et
iuga boum in usum lignorum
omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a
te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo
David aream et boves argenti siclis quinquaginta
et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit
holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et
cohibita est plaga ab Israhel